monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.60 r > 15 > 72 > CAPUT VIII. Quid sit canticumpsalmum. > 84
Ambrosius, De Tobia, § 83 <<<     >>> § 85

Ambrosius, De Tobia, § 84

1 noli, faenerator, hunc lapidem supermolarem oppignorare, ne cadas super illum; omnis enim qui ceciderit super hunc lapidem conquassabitur, supra quem ceciderit autem comminuet illum.
2 nec uiduae pignus suscipias.
3 graue et secundum litteram utrumque, ut usum instrumentumque uiuendi egeno auferas aut uiduae pignus detrahas, sed grauius, si animae, quae uerbi uidua est, uerbum teneas, ut ei sterilitatem uiduitatis indicas.
Ambrosius HOME

bnf1732.287